Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 27: Versus 6

Non licet eos.Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid praemii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?
(* Traductions européennes)